- THERMOPYLAE
- THERMOPYLAEangustiae montis Oetae in Thessalia, in Phthiotide regione apud sinum Oetaeum, seu Maliacum, ubi ex Phthiotide in Phocidem transitus est, 25. tantum pedum spatiô, varie indigitatae. Scelos Io. Lydo: Terremotto Bonacciolo; Bocca di lupo Nardo, Lycostoma Graecis. Hîc Persarum impetum Leonidas Spartanus cum paucis, nempe 300. sustinuit: ubi Euthycus ob caecitatem domum remissus, potius dimicando mori voluit, quam solus periculum declinare. Cicer. l. 2. de Fin. Appellantur etiam Pylae Livio, l. 6. Decad, 4. Catullus, Epigr. 69. v. 54.Lymphaque in Oetaeis Mallia Thermopylis.Claudian. Bell. Get. v. 188.——— Primo conamine ruptaeThermopylae. ———Vide Strab. l. 9. Plut. in Cat. Censor. Herodotum inprimis illas prolixe describentem, l. 7. Nic. Lloyd. Baudrando hodie Bocca di Lupo. Eas praeter retro laudatos Appianus accurate descripsit. Iuxta has erat conventus totius Graeciae statis diebus. Distant 110. mill. pass. ab Ambracia in Ortum, 90. a Chalcide in Circium, 70. a Crissaeo sinu in Boream. Sed nulla urbs sic dicta, ut alii volunt. Istiusmodi aperturae vel transitus montium sunt quoque Portae Caspiae, quarum unam iuxta Derbent, ad mare Caspium, inter nobilissimas totius Orientis antiquitates numerat Mandelssovius, Itiner. l. 1. c. 4. Item Porta Ferrea, vulgo das Eisen thor, angustissimus in Transylvaniam ex Europa Orientali aditus, per quem A. C. 1661. Turcae in Transylvaniam irruperunt, Ioh. Beza Descr. Hungar. Insuper Porta Cordillerae, qui transitus est per iuga montium Americanorum unicus, Varenius. De vario Alpium transitu, vide Ricciolum, Geogr. l. 3. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.